Psalms 46

. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: vos omnes gentes ad quas transivit gratia: etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem. HIER. Potens quod vult. REMIG. Quia judicaturus in potestate. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Judaeos. Ibid. Universali scilicet Ecclesiae; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Ibid. Per praedicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare haereditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio praedicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. AUG. Coelestis haereditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro coelestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet. CASS. Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans. Ibid. Non ut Jupiter Cretae, Mars Thraciae. Docet quomodo sit psallendum. Olim sine sensu psallebant, dum lapides colerent. AUG. Nemo sapienter facit quod non intelligit. Ibid. Modo impleta est haec prophetia: AUG. Throni, Virtutes, et sancti. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judaeis, gentes in filios Abrahae succedunt, habentes promissionem, quia Judaei superbierunt. HIER., CASS. Vel Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. miraculis et doctrina.
Copyright information for VulgGlossa